- APINA vel APINAE
- APINA, vel APINAEurbs Apuliae. Tricas autem et Apinas vulgo res futiles, et nugatorias dicunt. Martial. l. 14. Epigr. 1. v. 7.Sunt Apinae Tricaeque, et si quid vilius istis.Plin. l. 3. c. 11. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum, Dardorumque, et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertêre, Apinam, et Tricam. Inde Apinarii, γελοτοποιοὶ, scurrae, mimarii, qui divitum menlas sectabantur, Trebellius Pollio. in Gallien. c. 8. Vide hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.